라틴어 문장 검색

ex cujus colore pupillae color vel niger est, vel caesius, quum summa tunica tota alba sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 38:4)
at Romanus agmine propero silvam Caesiam limitemque a Tiberio coeptum scindit, castra in limite locat, frontem ac tergum vallo, latera concaedibus munitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장2)
et Ancharius Priscus Caesium Cordum pro consule Cretae postulaverat repetundis, addito maiestatis crimine, quod tum omnium accusationum complementum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 38장2)
Post auditi Cyrenenses et accusante Anchario Prisco Caesius Cordus repetundarum damnatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장1)
neque dispari eventu pugnatum a legione, cui Caesius Nasica praeerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장10)
nam, si luxerit, ad librariorum curram scrinia, Caesios, Aquinos, Suffenum, omnia colligam venena, ac te his suppliciis remunerabor.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 147)
"quamvis natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae arguerint, licet ipse negem, sed quinque tabernae quadringenta parant, quid confert purpura maior optandum, si Laurenti custodit in agro conductas Corvinus oves, ego possideo plus Pallante et Licinis?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I43)
misera est magni custodia census, dispositis praedives amis vigilare cohortem servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro electro signisque suis Phrygiaque columna atque ebore et lata testudine, dolia nudi non ardent cynici;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV109)
nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos, caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas, parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal, magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:10)
Sed de saltatione veterum ad praedae marinae transire luxum Liciniorum me nomen ammonuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 1:1)
cum Licino est, hic quoque magnus homo est.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXII2)
Doctorum Licini celeberrime Sura virorum, Cuius prisca gravis lingua reduxit avos, Redderis - heu, quanto fatorum munere!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLVII1)
Sed si reddis Apicio Lupoque Et Gallo Titioque Caesioque, Linges non mihi - nam proba et pusilla est - , Sed quae de Solymis venit perustis Damnatam modo mentulam tributis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LV3)
Nosti si bene Caesium, libelle, Montanae decus Umbriae Sabinum, Auli municipem mei Pudentis, Illi tu dabis haec vel occupato:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVII1)
Et cum rupta situ Messalae saxa iacebunt Altaque cum Licini marmora pulvis erunt, Me tamen ora legent et secum plurimus hospes Ad patrias sedes carmina nostra feret.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, III7)

SEARCH

MENU NAVIGATION